monumenta.ch > Isidorus > 22
Isidorus, De Natura Rerum, XXI. De lunae eclipsi. <<<     >>> XXIII. De positione septem stellarum errantium.

CAPUT XXII. De cursu stellarum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXII.---N. 1. Stellae quidem cum mundo vertuntur. Id probat Hyginus ibid. Vid. lib. III Etymolog. a cap. 60 usque ad 70.

]
Stellae quidem cum mundo vertuntur; non, stante mundo, stellae vagae feruntur, exceptis his quae planetae vocantur, id est errantes, quae vagis moventur ordinibus. Caeterae, quae aplanes appellantur, uno loco fixae cum mundo volvuntur. Ideo autem planetae, id est errantes dicuntur, quia per totum mundum vario motu discurrunt.
2 Partibus autem diversis inter se moventur sidera. Nam quaedam superius, quaedam inferius currunt. Unde et illa quae terris propinquiora sunt, quasi maiora nobis videntur quam ea quae circum coelum volvuntur. Longinquitate enim locorum visus languescit. Hinc accidit ut intervallo longe inter se distantium circulorum, alia celerius, alia tardius ad cursus sui exordium revertantur.
3 Nam quaedam sidera, celerius exorta, serius occidere existimantur; quaedam etiam, tardius caeteris exorta, citius ad occasum perveniunt. Quaedam vero pariter oriuntur, et non simul occidunt. Omnia autem suo tempore ad cursum proprium revertuntur. Radiis autem solis praepedita sidera, aut anomala fiunt, aut retrograda, aut stationaria. Iuxta quod et poeta meminit, dicens: . . . . . Sol tempora dividit aevi, Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra Ire vetat, cursusque vagos statione moratur.